Trouvé 128 Résultats pour: honore virtute animos
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. (Liber Sapientiae 12, 17)
Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. (Liber Ecclesiasticus 6, 27)
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. (Liber Ecclesiasticus 17, 2)
Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)