Trouvé 642 Résultats pour: ignorare Deum
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. (Epistula ad Romanos 15, 17)
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. (Epistula I ad Corinthios 12, 1)