Trouvé 31 Résultats pour: initium

  • Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. (Liber Iosue 15, 2)

  • Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. (Liber Iosue 15, 5)

  • Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)

  • Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 10)

  • Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus: (Liber II Maccabaeorum 4, 13)

  • Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)

  • initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. (Liber Ecclesiastes 10, 13)

  • Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. (Liber Sapientiae 6, 18)

  • nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)

  • initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, (Liber Sapientiae 7, 18)

  • Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. (Liber Sapientiae 12, 16)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina