Trouvé 91 Résultats pour: inquit

  • Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. (Liber I Samuelis 22, 9)

  • Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 4)

  • Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum. (Liber II Samuelis 18, 32)

  • Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant. (Liber II Samuelis 20, 18)

  • Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ? (Liber I Regum 1, 16)

  • Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)

  • Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. (Liber I Regum 3, 25)

  • Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ? (Liber I Regum 18, 9)

  • Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. (Liber II Regum 4, 7)

  • At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina