Trouvé 343 Résultats pour: legem Moysi
Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)
sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: (Actus Apostolorum 6, 13)
qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. (Actus Apostolorum 7, 53)