Trouvé 332 Résultats pour: magna tribulationis

  • Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 21, 26)

  • Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum ! (Liber Psalmorum 30, 20)

  • Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te. (Liber Psalmorum 34, 18)

  • Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me. (Liber Psalmorum 34, 26)

  • Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)

  • Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. (Liber Psalmorum 37, 17)

  • Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. (Liber Psalmorum 39, 10)

  • Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? (Liber Psalmorum 43, 24)

  • Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. (Liber Psalmorum 49, 15)

  • Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 54, 13)

  • Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)

  • In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ; (Liber Psalmorum 76, 3)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina