Trouvé 221 Résultats pour: natus iterum
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
Et iterum intravit Capharnaum post dies, (Evangelium secundum Marcum 2, 1)
Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. (Evangelium secundum Marcum 3, 1)
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. (Evangelium secundum Marcum 3, 20)
Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: (Evangelium secundum Marcum 4, 1)