Trouvé 224 Résultats pour: opus ductu
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)
Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 2, 45)
et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)
Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: (Actus Apostolorum 5, 38)
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. (Actus Apostolorum 6, 3)