Trouvé 221 Résultats pour: opus

  • Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: (Epistula ad Titum 3, 1)

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)

  • Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. (Epistula Iacobi 3, 16)

  • Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. (Epistula I Petri 1, 17)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina