Trouvé 63 Résultats pour: ossa
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)
Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 5)
pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ; (Liber Iob 4, 14)
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. (Liber Iob 7, 15)
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. (Liber Iob 20, 11)
viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: (Liber Iob 21, 24)
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. (Liber Iob 30, 30)
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. (Liber Iob 33, 19)
Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. (Liber Iob 33, 21)
Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ. (Liber Iob 40, 13)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)