Trouvé 324 Résultats pour: purus corde

  • Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro. (Liber Ieremiae 29, 13)

  • Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Liber Ieremiae 31, 33)

  • Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. (Liber Ieremiae 32, 40)

  • Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)

  • Zain. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)

  • Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)

  • et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, (Prophetia Ezechielis 13, 17)

  • Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, (Prophetia Ezechielis 14, 4)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina