Trouvé 43 Résultats pour: regna

  • Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. (Prophetia Amos 6, 2)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • Et erit: in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terræ. (Prophetia Zachariae 12, 3)

  • Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)

  • Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, (Evangelium secundum Lucam 4, 5)

  • qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina