Trouvé 172 Résultats pour: sacerdos

  • Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)

  • Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: (Liber Numeri 31, 26)

  • Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, (Liber Numeri 31, 51)

  • Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)

  • Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, (Liber Numeri 34, 17)

  • liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)

  • Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)

  • Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 26, 4)

  • Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: (Liber Iosue 14, 1)

  • Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. (Liber Iosue 19, 51)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. (Liber Iosue 20, 6)

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt. (Liber Iosue 22, 30)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina