Trouvé 40 Résultats pour: salus redimentes

  • Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. (Liber Isaiae 56, 1)

  • Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. (Liber Isaiae 60, 18)

  • Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. (Liber Ieremiae 3, 23)

  • Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? (Prophetia Michaeae 6, 9)

  • Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 9)

  • Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)

  • et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. (Actus Apostolorum 4, 12)

  • Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. (Epistula ad Romanos 11, 11)

  • Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina