Trouvé 180 Résultats pour: senectute sapientia
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. (Liber Proverbiorum 9, 9)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. (Liber Proverbiorum 14, 33)
In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ. (Liber Proverbiorum 17, 24)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. (Liber Proverbiorum 24, 3)
Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum. (Liber Proverbiorum 24, 7)
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. (Liber Proverbiorum 30, 2)