Trouvé 62 Résultats pour: seniores

  • Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto. (Liber Exodus 3, 16)

  • Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)

  • Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. (Liber Exodus 4, 29)

  • Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. (Liber Exodus 12, 21)

  • Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)

  • Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)

  • Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)

  • mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere, (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, (Liber Deuteronomii 21, 19)

  • tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina