Trouvé 229 Résultats pour: sine amore

  • Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. (Epistula Iacobi 3, 17)

  • Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. (Epistula I Petri 1, 17)

  • animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: (Epistula I Petri 1, 22)

  • sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)

  • Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)

  • Hospitales invicem sine murmuratione. (Epistula I Petri 4, 9)

  • in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)

  • Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. (Epistula II Petri 1, 8)

  • Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. (Epistula II Petri 2, 17)

  • Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, (Epistula Iudae 1, 12)

  • Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 24)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina