Trouvé 637 Résultats pour: societatem Simon exercitum victoria proelio castra Hierusalem libertatem templum sacrificium reconstruction

  • vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. (Liber Leviticus 8, 17)

  • carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. (Liber Leviticus 9, 11)

  • Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)

  • Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)

  • die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. (Liber Leviticus 14, 10)

  • Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, (Liber Leviticus 14, 19)

  • Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, (Liber Leviticus 14, 21)

  • Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui. (Liber Leviticus 14, 32)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)

  • Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: (Liber Leviticus 16, 27)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina