Trouvé 3081 Résultats pour: sun

  • Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? (Liber Genesis 31, 43)

  • Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. (Liber Genesis 32, 2)

  • Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. (Liber Genesis 32, 6)

  • Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? (Liber Genesis 32, 17)

  • Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)

  • Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. (Liber Genesis 33, 6)

  • Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. (Liber Genesis 33, 8)

  • ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: (Liber Genesis 34, 20)

  • Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)

  • Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. (Liber Genesis 34, 24)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina