Trouvé 214 Résultats pour: Abiit
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilæam (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus incipiebat enim mori (Evangelium secundum Ioannem 4, 47)
abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)
post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
et abiit iterum trans Jordanen in eum locum ubi erat Johannes baptizans primum et mansit illic (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Pharisæi ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis hæc locutus est Jesus et abiit et abscondit se ab eis (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)