Trouvé 33 Résultats pour: Adipem

  • et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum (Liber I Samuelis 15, 22)

  • in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum (Liber I Regum 8, 64)

  • adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia (Liber Psalmorum 16, 10)

  • quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pingujum et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui (Liber Isaiae 1, 11)

  • filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)

  • et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis (Prophetia Ezechielis 39, 19)

  • eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)

  • sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)

  • Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit Ecce quem colebatis. (Prophetia Danielis 14, 26)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina