Trouvé 78 Résultats pour: Ahab

  • congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius (Liber II Regum 10, 18)

  • dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)

  • conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Regum 21, 3)

  • et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus (Liber II Regum 21, 13)

  • fuit ergo Josaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab (Liber II Paralipomenon 18, 1)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 21, 6)

  • sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret (Liber II Paralipomenon 22, 3)

  • fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina