Trouvé 236 Résultats pour: Altare

  • et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)

  • revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus ejus et ibi judicabat Israhelem ædificavit etiam ibi altare Domino (Liber I Samuelis 7, 17)

  • ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)

  • venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 18)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)

  • et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)

  • nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum (Liber I Regum 2, 29)

  • abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon (Liber I Regum 3, 4)

  • porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro (Liber I Regum 6, 20)

  • nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum (Liber I Regum 8, 22)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina