Trouvé 22 Résultats pour: Arnon

  • hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)

  • Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)

  • ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (Liber Iosue 13, 9)

  • fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba (Liber Iosue 13, 16)

  • quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)

  • et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem (Liber Iudicum 11, 22)

  • a Jordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Arœr quæ est super torrentem Arnon et Galaad et Basan (Liber II Regum 10, 33)

  • et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon (Liber Isaiae 16, 2)

  • confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab (Liber Ieremiae 48, 20)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina