Trouvé 255 Résultats pour: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)

  • factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)

  • persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo (Liber Ieremiae 52, 8)

  • et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiæ (Liber Ieremiae 52, 14)

  • habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)

  • quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt (Liber Baruch 6, 49)

  • regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)

  • et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 31)

  • et prophetavi sicut præceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (Prophetia Ezechielis 37, 10)

  • et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi cœtus magnus et exercitus vehemens (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina