Trouvé 255 Résultats pour: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)

  • profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis (Liber Iudicum 18, 11)

  • sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (Liber I Samuelis 10, 26)

  • egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)

  • et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis (Liber I Samuelis 31, 9)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)

  • insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum prœlium est et derelinquite eum ut percussus intereat (Liber II Samuelis 11, 15)

  • præcepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem (Liber II Samuelis 11, 19)

  • nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina