Trouvé 30 Résultats pour: Caritas

  • gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscujusque omnium vestrum in invicem (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)

  • finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (Epistula I ad Timotheum 1, 5)

  • caritas fraternitatis maneat (Epistula ad Hebraeos 13, 1)

  • ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum (Epistula I Petri 4, 8)

  • qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo (Epistula I Ioannis 3, 17)

  • carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (Epistula I Ioannis 4, 10)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina