Trouvé 990 Résultats pour: Christus Filius Dei

  • sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • Jesus Christus heri et hodie ipse et in sæcula (Epistula ad Hebraeos 13, 8)

  • in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)

  • quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)

  • salutat vos quæ est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus (Epistula I Petri 5, 13)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)

  • accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)

  • quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium (Epistula I Ioannis 2, 22)

  • qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli (Epistula I Ioannis 3, 8)

  • quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo (Epistula I Ioannis 5, 1)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina