Trouvé 126 Résultats pour: Christus prophetia
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
itaque linguæ in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo prædicatio nostra inanis est et fides vestra (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
unusquisque autem in suo ordine primitiæ Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu ejus (Epistula I ad Corinthios 15, 23)