Trouvé 1019 Résultats pour: David et Salomonis

  • nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)

  • et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)

  • viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)

  • David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear (Actus Apostolorum 2, 25)

  • viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 2, 29)

  • non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)

  • cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes (Actus Apostolorum 3, 11)

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)

  • per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis (Actus Apostolorum 5, 12)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)

  • et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)

  • quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina