Trouvé 132 Résultats pour: Dedi

  • et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (Liber I Regum 14, 8)

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)

  • ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)

  • evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis (Liber II Paralipomenon 7, 20)

  • dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quæ dedi militibus Israël et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)

  • non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam ejus (Liber Iob 31, 30)

  • cui dedi in solitudine domum et tabernacula ejus in terra salsuginis (Liber Iob 39, 6)

  • Ptolomaidam et confines ejus quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quæ te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi (Liber II Maccabaeorum 7, 27)

  • et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina