Trouvé 31 Résultats pour: Dignus
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi (Liber Iob 33, 27)
quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo (Liber II Maccabaeorum 6, 27)
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei (Liber Sapientiae 9, 12)
ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cujus non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo (Evangelium secundum Matthaeum 10, 10)
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 38)
et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus (Evangelium secundum Marcum 1, 7)