Trouvé 688 Résultats pour: Domine

  • tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)

  • et cœpisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum (Liber I Paralipomenon 17, 27)

  • responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quæ pollicitus es domine mi mitte servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 15)

  • ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber II Paralipomenon 6, 14)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina