Trouvé 114 Résultats pour: Eius

  • Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. (Prophetia Danielis 2, 34)

  • hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. (Prophetia Danielis 2, 36)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 89)

  • Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 90)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi (Prophetia Danielis 4, 4)

  • Visio capitis mei in cubili meo Videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina