Trouvé 55 Résultats pour: Estote
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
memores estote uxoris Loth (Evangelium secundum Lucam 17, 32)
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi (Actus Apostolorum 27, 25)
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam (Epistula ad Romanos 13, 5)
rogo ergo vos imitatores mei estote (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
sine offensione estote Judæis et gentilibus et ecclesiæ Dei (Epistula I ad Corinthios 10, 32)
imitatores mei estote sicut et ego Christi (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote (Epistula I ad Corinthios 14, 20)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (Epistula II ad Corinthios 13, 11)