Trouvé 68 Résultats pour: Ezechias

  • et dixit obsecro Domine memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno (Liber Isaiae 38, 3)

  • et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini (Liber Isaiae 38, 22)

  • lætatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber Isaiae 39, 2)

  • introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)

  • et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis (Liber Isaiae 39, 4)

  • et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)

  • numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)

  • Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Josiam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 10)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina