Trouvé 87 Résultats pour: Gentem

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ (Liber Ieremiae 25, 32)

  • gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)

  • quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)

  • consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant (Liber Ieremiae 49, 31)

  • AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat (Lamentationes 4, 17)

  • adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguæ (Liber Baruch 4, 15)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam (Prophetia Ezechielis 36, 13)

  • propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 14)

  • nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 15)

  • et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)

  • ecce enim suscitabo super vos domus Israël dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti (Prophetia Amos 6, 15)

  • et judicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare (Prophetia Michaeae 4, 3)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina