Trouvé 135 Résultats pour: Gratiam

  • quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)

  • et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)

  • si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam (Liber Esther 5, 8)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)

  • et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)

  • quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus (Liber Psalmorum 83, 12)

  • et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 24)

  • sicut hii qui præparant convivium et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus (Liber II Maccabaeorum 2, 28)

  • et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus (Liber Proverbiorum 3, 4)

  • inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam (Liber Proverbiorum 3, 34)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina