Trouvé 255 Résultats pour: Heliae propheta Ahab et Syria et Achasia Samariæ

  • surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam (Liber I Regum 21, 18)

  • et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (Liber I Regum 21, 20)

  • ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël (Liber I Regum 21, 21)

  • si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres cæli (Liber I Regum 21, 24)

  • igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)

  • itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite (Liber I Regum 21, 27)

  • nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus (Liber I Regum 21, 29)

  • dixit autem Josaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum (Liber I Regum 22, 7)

  • rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)

  • et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)

  • et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat (Liber I Regum 22, 38)

  • reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina