Trouvé 167 Résultats pour: Iniquitatem

  • stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)

  • omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum (Liber Isaiae 53, 6)

  • et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore ejus (Liber Isaiae 53, 9)

  • propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui (Liber Isaiae 57, 17)

  • manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur (Liber Isaiae 59, 3)

  • non est qui invocet justitiam neque est qui judicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem (Liber Isaiae 59, 4)

  • tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 13)

  • cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (Liber Ieremiae 14, 20)

  • quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die (Liber Ieremiae 20, 8)

  • cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)

  • qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (Liber Ieremiae 32, 18)

  • fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina