Trouvé 354 Résultats pour: Jacob et benedictionem

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus in die qua elegi Israël et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob et apparui eis in terra Ægypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviæ benedictionis erunt (Prophetia Ezechielis 34, 26)

  • et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suæ (Prophetia Ezechielis 44, 30)

  • Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli ejus ascendam super Ephraim arabit Judas confringet sibi sulcos Jacob (Prophetia Osee 10, 11)

  • judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei (Prophetia Osee 12, 2)

  • fugit Jacob in regionem Syriæ et servivit Israël in uxore et in uxore servavit (Prophetia Osee 12, 12)

  • quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro (Prophetia Ioel 2, 14)

  • audite et contestamini in domo Jacob dicit Dominus Deus exercituum (Prophetia Amos 3, 13)

  • juravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Jacob et domos ejus odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis (Prophetia Amos 6, 8)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina