Trouvé 92 Résultats pour: Lapides

  • et ponam jaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles (Liber Isaiae 54, 12)

  • transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)

  • sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis (Liber Ieremiae 43, 9)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos (Liber Ieremiae 43, 10)

  • venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum (Liber Ieremiae 50, 26)

  • ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Lamentationes 4, 1)

  • dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides prægrandes desuper inruentes et ventum procellæ dissipantem (Prophetia Ezechielis 13, 11)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ ut colamus ligna et lapides (Prophetia Ezechielis 20, 32)

  • vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas præclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)

  • educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus ejus et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus (Prophetia Zachariae 5, 4)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina