Trouvé 171 Résultats pour: Mala
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
et fecit deceptionem magnam in Israël et reddidit mala pro bonis (Liber I Maccabaeorum 16, 17)
igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala (Liber II Maccabaeorum 3, 1)
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quæ gesta sunt narrabimus breviantes mala quæ in bellis gesta sunt (Liber II Maccabaeorum 10, 10)
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur (Liber Proverbiorum 2, 12)
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ (Liber Proverbiorum 6, 24)
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium (Liber Proverbiorum 12, 20)
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala (Liber Proverbiorum 13, 3)
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala (Liber Proverbiorum 13, 19)
doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur (Liber Proverbiorum 15, 10)
semita justorum declinat mala custos animæ suæ servat viam suam (Liber Proverbiorum 16, 17)