Trouvé 1170 Résultats pour: Mihi
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii (Epistula ad Ephesios 6, 19)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse (Epistula ad Philippenses 1, 7)
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 8)
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Epistula ad Philippenses 1, 19)
mihi enim vivere Christus est et mori lucrum (Epistula ad Philippenses 1, 21)
quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro (Epistula ad Philippenses 1, 22)
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi (Epistula ad Philippenses 2, 18)
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (Epistula ad Philippenses 3, 1)
sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta (Epistula ad Philippenses 3, 7)
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli (Epistula ad Philippenses 4, 15)
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis (Epistula ad Philippenses 4, 16)
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)