Trouvé 105 Résultats pour: Petrus
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
et inposuit Simoni nomen Petrus (Evangelium secundum Marcum 3, 16)
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
cœpit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Jacobus et Johannes et Andreas (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego (Evangelium secundum Marcum 14, 29)