Trouvé 180 Résultats pour: Philisthim et Alas terras

  • et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (Liber I Samuelis 4, 6)

  • timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)

  • confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebræis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate (Liber I Samuelis 4, 9)

  • pugnaverunt ergo Philisthim et cæsus est Israël et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israël triginta milia peditum (Liber I Samuelis 4, 10)

  • respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)

  • tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon (Liber I Samuelis 5, 2)

  • et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt (Liber I Samuelis 6, 2)

  • juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6, 5)

  • hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum (Liber I Samuelis 6, 17)

  • et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quæ erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis (Liber I Samuelis 6, 18)

  • miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos (Liber I Samuelis 6, 21)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina