Trouvé 52 Résultats pour: Pondus

  • et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus (Liber II Regum 21, 13)

  • id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus æris omnium vasorum (Liber II Regum 25, 16)

  • ferrum quoque plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas præparavit David et æris pondus innumerabile (Liber I Paralipomenon 22, 3)

  • ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate (Liber I Paralipomenon 28, 14)

  • sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit (Liber I Paralipomenon 28, 17)

  • erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus æris (Liber II Paralipomenon 4, 18)

  • erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)

  • pater meus inposuit vobis jugum grave et ego majus pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 11)

  • susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina