Trouvé 2484 Résultats pour: Reges Israel
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia (Prophetia Malachiae 4, 4)
et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
qui surgens accepit puerum et matrem ejus et venit in terram Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
et ejecto dæmone locutus est mutus et miratæ sunt turbæ dicentes numquam paruit sic in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
ait etiam et cum intrasset domum prævenit eum Jesus dicens quid tibi videtur Simon reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)