Trouvé 621 Résultats pour: Regis

  • vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)

  • et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 22, 25)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (Liber Ieremiae 25, 1)

  • a tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis (Liber Ieremiae 25, 3)

  • in principio regis Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud a Domino dicens (Liber Ieremiae 26, 1)

  • et audierunt principes Juda verba hæc et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ Domini novæ (Liber Ieremiae 26, 10)

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • in principio regni Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 27, 1)

  • et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi (Liber Ieremiae 27, 6)

  • gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)

  • porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)

  • et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina