Trouvé 1014 Résultats pour: Ros
et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum (Liber Numeri 26, 10)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quæ noverunt viros in coitu jugulate (Liber Numeri 31, 17)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi (Liber Numeri 31, 21)
animæ hominum sexus feminei quæ non cognoverant viros triginta duo milia (Liber Numeri 31, 35)
parvulos nostros et mulieres et pecora ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad (Liber Numeri 32, 26)
date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes (Liber Deuteronomii 1, 13)
tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula (Liber Deuteronomii 1, 15)
et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates (Liber Deuteronomii 1, 22)
cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis (Liber Deuteronomii 1, 23)
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)
cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quæ non habebant muros (Liber Deuteronomii 3, 5)